Zitierten Passagen aus der Urkunde von Bischof Bertram von Metz, wie auch die Schreibweise, legen nahe, daß es sich bei Karissima nicht um ein Epitethon, sondern um den Namen der Witwe des bischöflichen villicus zu Marsal, Ger- land, handelt. In nomine sanctas et individuae trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Albertus divina dispensante providentia Metensium comes omnibus tam futuris quam praesentibus imperpetuum, quia deo misericorditer et iuste temporalia disponente nobilitate generis et potestatis eminentia promoti sumus. Et multis naturae communione similibus promotionis singularitate praelati, ideo gratia, quae nos prevenit subsequente, probis et honestis actibus quod consequuti3) sumus ducimus retinendum. Sciant igitur omnes ad quorum noticiam hac pagina venerit, quod alodium de Lulangis et de Walteningis Karixmen uxor quondam Gerladi pro anima ipsius et sua per manum Bertranni Metensis episcopi in manu Hernici abbatis Alta Syluae eidem ecclesiae contulit, eadem ecclesia retenta sibi in testimonium suae legitimae possessionis decimarum parte qua ad alodium pertinet michi fideliter commendavit hac conditione, ut quicquid ego ibi iuste acquisiero quicquid ibi habuero sive in aedificiis, sive in animalibus sive in annona in omni deinque usu et fructu pro anima patris mei et fratris et pro mea et pro animabus omnium antecessorum meorum praefata ecclesia remota prorsus heredum et successorum meorum calumpnia libere et integereb) quieta perpetuitate possideat pro me specialiter et pro cunctis benefactoribus suis quanto quietius tanto devotius oratura. Et ut hoc meae collationis et constitutionis instrumentum stabili firmitate apud posteros perseveret impressione sigilli mei et legitimorum subscriptione testium confirmatum est. Et in testimonium reservatur Testes: Winricus, clericus de Sareburch, Conradus prepositus, Cono de Turchelstein, Roricus de Albe, Hugo de Mala, Willelmus de Brebanth, Theoderieus Motuus milites. Actum est hoc anno dominicae incarnationis millesimo C° LXXXXmo tertio. Nr. 7 Albert IL von Dagsburg überträgt das Patronatsrecht an der Kirche Heiligkreuz und der Kapelle St. Ferrucius zu Metz, das er vom Metzer Bischof Bertram zu Lehen hat, mit Zustimmung seines Vasallen Widerich von Rimport dem Stift St. Theobald zu Metz. 1197 Original in Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65, einmontiert in das Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault de Metz, N° 10. Pergament. Abschrift aus dem 13. Jhdt. im Cartulaire de de l'église collegiale St. Thibault, № 4, fol. lr°. Abschrift bei M. FOURNIER, Cartulaire de l'église collegiale Saint-Thiebaut de Metz, masch. Manuskript 1958, S. 18 f. a) So in der Abschrift. b> So in der Abschrift. 575