27 slrucla attulere demum sitim ac ultimam lassitudinem. Balduinus vero, ubi tenui quoque auxilii spe praefero- cem hostem moras sentit inferre deditioni, cruce in omnium oculis eminenti defixa tam vehementer demta veniae spe exterruit, ut gratiam ejus et clementiam ex- periri quam vim remissa pertinacia vellet. Ergo ubi induciarum tempus exiit, salvis corporibus et quas quisque effere potuit sarcinis liberos exire permisit, arce in ecclesiae ditionem potestatemque redacta. Hujus tam difficilis et diuturnae obsidionis labore Bulduinus perfunctus Christi natalem ingenii cum laeti- tia ibidem exegit, et quo diei istius celebritatem ma- joris gaudii voluptate cumularet, apparatissima pompa missarum ipse solemnia peregit, Honorifico deinde opulo suis instructo Monclerii dominus comiter salutatus est. Verum arcem postea, ne qua dissensionis materia re- sideret, dirui ac subverti voluit, castro novo in d. Petri fundo e regione educto, cui a praeterfluente Saravo Sarensteinii cognomentum indidit. Narrant majores por- tam hujus castri pro manubiis a Balduino in Trevir. palatium exportatum, ubi 1526 memoriae causa adhuc asservabatur. Caeterum quia Moncleriae gentis amplitudo et factionis ejus secta late patuit, ea tandem sub Boe- mundo archiepiscopo dissipata et ad pacis faciem re- vocata est. (Brower.) Castrum verum solo coaequavit et ex opposito in S. Petri allodio fortius castrum aedificavit et Sarsteyn appellavit. (Honth.) Sclioir nach wenigen Jahren (1358) fand zwischen