civitatis site in perpetuum. Cum sacra testante scriptura dignus sit operarius cibo suo, et qui altario seruit de altario vivere debeat dignum est i ustum et rationabile ut hii qui in ecclesiis cotidie serviunt ab eis vite necessaria percipiant quatinus ecclesiasticis officiis sint artius et crebrius intenti cum per hoc de vite necessariis in hoc sancto securi in futuro quoque de superna poterunt retributione sperare. Beatus etenim Thobyas, qui tante fuit perfectionis sibi quidem victui necessaria tribui postulavit. Ecclesie igitur que ex rerum penuria suis nequeunt ministris providere, ne divinum obsequium propter hoc in eis deficiat ob retributionem mercedis eteme, a Christi suni fidelibus beneficiis et auxiliis mutuis sublevande. Proinde dilecti in Christo filii, qui in ecclesia sancte dei genitricis et virginis Marie et sancti Theobaldi prope muros Mettensis civitatis fundata, divino estis obsequio mancipati cum ad militandum deo stipendia modica et longe minora quam expediat, ibi sint assignata, vobis et loco vestro nostram in aliquo volentes exhibere devotionem nostram pa[t]erne piis postulationibus vestris inclinamus assensum et tam parrochialem Sancte Crucis Mettensis ecclesiam quam capellam sancti Ferrucii ab ipsa pendentem in quibus ius fundationis ex nostra donatione post factam ipsius a dilecto ac fideli nostro Alberto comite de Dasborch, qui ipsam a nobis tenebat in feodo, in manus nostras dictante sententia resignationem habetis, vobis vestrisque successoribus pro nostra nostrorumque predecessorum ac successorum salute quiete libere et iure proprii pastoris integre, tam in oblationibus quam decimis et aliis pertinentiis suis auctoritate pontificali concedimus et damus in modum subscriptum omni deinceps tempore possidendas. Quotiens enim ecclesiam Sancte Crucis aut capellam sancti Ferrucii vicario vacare contigerit vobis libere licebit in qualibet earum unum ex concanonicis vestris aut aliam honestam pers[on]am pro vestra voluntate vicarium instituere. Qui, a decano vestro primum archidiácono, postmodum episcopo presentatus, partem recipiet sollicitudinis, iura proprii pastoris, nullatenus sibi vendicaturus. Et vobis a capitulo vestro commonitus de capitalibus vestris fidelitatem facere tenebitur. Vicarius autem Sancte Crucis omnium ab ipsa ecclesia provenientium, tam in decimis quam oblationibus et elemosinis quibuscumque, terciam partem integre percipiet. Est etiam vicario sancti Ferrucii talis deinceps assignata portio, quod ipse visitationes, confessiones, baptisteria, oblationes panis et vini, spisas quoque nuptiarum solus habebit, in aliis omnibus, tam decimis quam oblationibus et elemosinis quibuscumque terciam partem habiturus. Vos, statutis temporibus, censum predicte Sancte Crucis ecclesie et sancti Ferrucii capelle persolvetis, vos in ipsis custodes seu marticularios pro vestro ponetis et deponetis arbitrio. Qui vobis iurata fidelitate, de vasis et vestimentis sacris aliisque omnibus ad suum spectantibus officium respondere tenebuntur. Hec igitur sicut a nobis per consensum et consilium dilecti ac fidelis nostri Gerardi, Mettensis ecclesie maioris archidiaconi, eiusdem quoque ecclesie ei ipsius personarum canonice et rationabiliter acta sunt, litterarum [trjadita monimentis et posterorum cognitioni transmissa sygilla nostri impressione corroborari precepimus ac testium subscriptione contra malignantium versutias communiri. Nostra quoque statuentes auctoritate, quod quisquis huic nostre donationi contraire, vosque super hiis iniusta postmodum inquietatione presumpserit vexare donec ad emendationem venerit condigne resipiscens, anathematis vinculo permaneat innodatus. Ad hec vobis et successoribus vestris 578