Bertrannus dei gratia Mettensis episcopus universis christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem in domino. Quod in tempore fit, tempora defluente, sepius evanescit, et idea, facta quorum diu debet haberi memoria, humana sollertia scribere dignum ducit, ne tractu temporis oblivio forte subrepat, qua ulla suboriri valeat occasio malignandi. Hac itaque consideratione ad presentium futurorumque noticiam hoc scripto duximus transmittendum quod nos ius patronatus parrochialis ecclesie Sancte Crucis Mettensis et capelle sancti Ferrucii ab ipsa pendentis, cum illud dilectus ac fidelis noster Albertus comes de Dasborch, qui ipsum a nobis habebat in feodo, in manus nostras per sententiam nobilium resignasset, ecclesie beate dei genitricis Marie et sancti Theobaldi extra muros civitatis Mettensis in perpetuum dedimus et contulimus ac deinceps in libera et quieta possessione tenendum censui mus. In omnes quidem qui a modo super hoc memoratam sancte Marie et sancti Theobaldi ecclesiam inquietare presumerent, accensis candelis excommunicationis sententiam publice protulimus. Ut autem hoc donum ecclesie huic ad ipsam in sua novella plantatione sublevandam primicerii, decani, cancellarii aliarumque Mettensis ecclesie personarum et baronum qui aderant provida deliberatione collatum finna gaudeat in eum stabilitate, hanc ipsi cartam, tam testium subscriptione quam sygilli nostri impressione munitam concessimus sibi contra malignantium versutias in veritas testimonium reservandam. Testes: maioris ecclesie, Hugo primicerius, Gerardus decanus, Elfo canonicus, Hernicus abbas de Alte Si lue, Symon, beate Marie et sancti Theobaldi canonicus, Stephanus de Maleroit, Uirdunensis ecclesie canonicus, Iohannes, sacerdos de Marsal, Iohannes de Hampont capellanus, Marbodus de Mabere, Symon aduocatus, Bertrannus de Marsal, Sifridus et Ieremyas de Nouo Castro, Bertrannus de Taisei, Wiricus de Sanei, Gerardus de Desmis, Radulphus dapifer, Symon pincerna, Hugo de La Male milites, Nicholaus de Porta Salie, Peregrinus, Rodulphus Molle, Iacuminus de Chapeleirrue cives Mettensis, et alii quamplures. Datum Mettis per manum Willermi, cancellarii nostri, anno dominice incarnationis M0C°XCoVII°, indictione XVa, epacta nulla, concurrente 11°, pontificatus nostri anno XVIII°, amen. Nr. 9 Bischof Bertram von Metz bestätigt dem Stift St. Theobald in Metz unter anderem die Übertragung der Kirche Heiligkreuz und der dazugehörigen Kapelle St. Ferrucius durch Graf Albert II. von Dagsburg. 1199 Originali Pergament) lH Metz, Archives du département de la Moselle, G 1806, n° 1 (hiernach der Abdruck). Weiteres Original in Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65, einmontiert in das Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault de Metz, №12. Abschrift aus dem 13. Jhdt. im Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault, № 5, fol. lr°. Abschrift bei M. FOURNIER, Cartulaire de l'église collegiale Saint- Thiebaut de Metz, mosch. Manuskript 1958, S. 19 ff. In nomine sancte et individue trinitatis. Bertranuus dei gratia Mettensis episcopus, ecclesie sancte dei genitncis Marie et sancti 1 heobaldi Mettensis prope muros 577