Albertus de Daborc, comes Mettensis, universis ad quoruin noticiain presens pagina pervenerit salutem in christo. Quoniam res dignas memoria, ne oblivione subterfugiant, scriptis auctenticis obligare humana consuevit industria, nos aliorum consuetudinibus approbandis inherentes, presentium et futurum noticie transmittimus quod, cum ius patronatus ecclesie Sancte Crucis parrochie Mettensis et capelle sancti Ferrucii ab ea pendentis ad nos iure hereditario spectaret, nos eodem patronatu in manu domini nostri Bertranni, Mettensis episcopi, a quo tenebamus hoc feodum, per sententiam nobilium, salvis aliis nostris feodis, sollempniter resignato, presente sciente et consentiente homine nostro Widerico de Rinport qui se aliquid iuris in eodem patronatu asserebat habere, cuius quidem iuris quod queritabat facta resignatione per sententiam in manu nostra, eundem patronatum pro nostra nostrorum que predecessonim salute, per manum iam dicti episcopi, ecclesie beate dei gentiricis Marie et sancti Theobaldi extra muros Mettensis civitatis site, in perpetuum contulimus. Statuentes quod in anniversario nostro annuatim, de obventionibus iam dicte ecclesie et capelle, prescripti loci fratres et canonici integrum servitium percipiant. Ut autem hoc donum sepe dicte ecclesie in sua novella plantatione provida et rationabili, tam domini nostri Bertranni, Mettensis episcopi, quam personarum Mettensis ecclesie videlicet primicerii, decani, cancellarii et aliorum, qui presentes aderant nec non et baronum nostrorum deliberatione collatum, firma et perpetua gaudeat stabilitate, presentem cartulam nostri inpressione sigilli munitam in subsidium veritas predicte canonice contradidimus. Huius rei testes sunt: Maioris ecclesie Hugo primicerius, Gerardus decanus, Willelmus cancellarius, Hernicus abbas de Halte Silve, Elfridus canonicus, Symon, beate Marie et sancti Theobaldi canonicus, Iohannes, sacerdos de Marsal, Iohannes de Hanpont capellanus, Stephanus de Maleroit, Uirdunensis canonicus, Stephanus notarius; de militibus: Marbodus de Mabere, Bertrannus de Marsal, Symon advocatus, Hugo de Lamale, Widericus de Rinport, Rodulphus dapifer, Symon pincerna, de Nouo Castro Syfridus et Iheremias frater eius, Bertrannus de Thasei, Gerardus de Demes; de civibus: Nicholaus de Porta Salie, Rodulphus Molle, Peregrinus, Iacobus de Chapelei rue. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M0C°XCoVir, indictione XVa, epacta nulla, concurrente IIo. Nr. 8 Bischof Bertram von Metz bestätigt dem Stift St. Theobald in Metz die Übertragung der Kirche Heiligkreuz und der dazugehörigen Kapelle St. Ferrucius durch Graf Albert II. von Dagsburg. 1197 Original: Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65, einmontiert in das Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault de Metz, №11. Pergament. Abschrift aus dem 13. Jhdt. im Cartulaire de de l'église collegiale St. Thibault, №28, fol. XlHlr° (Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65). Abschrift bei M. FOURNIER, Cartulaire de l'église collegiale Saint-Thiebaut de Metz, masch. Manuskript 1958, S. 48 f. 576