In nomine sancte et individue trinitatis. H[ugo] dei gratia comes de Tagesburc omnibus tam presentibus quam futuris in domino salutem. Scire volo omnes ad quos littere iste pervenerint, quod predium aput Hermotesueim ecclesie beati Gengulfi, ab antecessoribus meis collatum, Albertus de Girbaden primo deinde filius suus Albertus postmodum Walricus et Conradus fratres eius licet in eo nichil luris haberunt diu tamen presumptuose tenuerunt. Tandem abbatibus Petro quidem de Bello Prato, Fulcone vero de Alta Silua mediantibus, pacem inter Walricum et Conradum et prelibatam ecclesiam reformavimus in hunc modum, quod Theodericus eiusdem ecclesie decanus ceteri que fratres ibidem deo famulantes antedictum predium communicato consilio ob gratiam meam xx annis concesserunt eis tenendum quibus conpletis prefata ecclesia ad suam libere redibit possessionem ipsi vero eidem ecclesie unoquoque predictorum xx annorum infra quadragesimam mittunt marcam argenti probati et puri quod si mittere aliquando neglexerint ecclesia de Altorf solvet pro eis. Si autem et ipsa forte solvere dissimilaverit, me vel successore meo, defensore et in omnibus adiutore fratres, qui tunc erunt in ecclesia beati Gengulfi, predium subibunt. Hec autem conventio celebrata fuit anno ab incarnatione domini m° c° lxxii°, indictione va, epacta xxiii3 concurrente vi°, que conventio ut rata et inconcussa permaneat, presenti scripto sigilli nostn impressione signato confirmare curavi. In id consentiens ut si forte super hec auxilium meum eccl(esie) negarem severiore in me quam prius uteretur iusticia hoc etiam addiciens ut prenominatis fratribus pretaxatum predium nullatenus alienare liceat venendo, sive invadiando ad censum vel in feodum dando sed bona fide manuteneant, et peracto predicto annorum spatio ecclesie cum integritate resignent. Nr. 3 Graf Hugo VIII. von Dagsburg schenkt der Abtei Pairis mit Zustimmung seines Sohnes Albert das Tal Altpairis und den Ort Remomont 1175 Original: Colmar, Archives départementales du Haut-Rhin, Fonds Pairis 11 H 1, № 3. Pergament; Siegel fehlt. In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Un[i]versis loci Parisiensis fratribus, Hvgo comes de Tagesbvrch. Quç divine pietatis affectu sanctis locis obsequia tribuuntur, summa debent stabilitate constitui, nec ulla debent in posterum intentione revocari. Unde notum facimus tam posteris quam presentibus divini timoris et amoris inspiratione commotum pro remedio anime mee, meorumque parentum defunctorum assensu etiam filii mei Alberti predium vallis quç Uetvsta Parisivs dicitur, necnon et loci qui Rumimunt vocatur, predictis fratribus eorumque successoribus omni libertatis proprietate me donasse, ac presentis decreti sigillique nostri impressione irrevocabiliter confirmasse. Quod si ego aut mei heredes vel quevis ecclesiastica secularisve persona contra hanc nostre donationis et decreti paginam aliquam molestiam inferre temptaverit, nota prevaricationis inpresenti se monstrabit, et divine animadversionis districtione, in futuro se dampnabit. Sciendum preterea quod quisquis ministerialium nostrorum prefato loco de rebus 572