130 135 140 145 150 gelis, associavit cum omnibus sanctis, exercitus christianus condignis exsequiis se- pulture tradidit. Qui filios suos, quos a capitalibus plagis excellenter custodivit, dignis conversationibus instruxit, summa industria enutrivit, velut genitor karis- simus merentes reliquit, suis commanipularibus coniunctus, positus est ad patres suos. Hic tumulatus terris, celestibus indiciis patuit et titulum sanctitatis meruit. Depositio autem eius facta est pridie Nonas Ianuarii. Qui depositus in pace, re¬ quiescit in sinu Abrahe. In pace, inquit, factus est locus eius et in Syon habitatio eius.61 Unde,62 63 o fratres karissimi, fide ac devotione instantissima eius sollempnia64 co¬ lentes atque beneficia poscentes mire virtutis esse credite, quod talis ac tantus in vita extiterat65, qui post vitam non pauca eterne salutis indicia dederat divinisque operibus per signa et prodigia manifestaverat, qualis quantusve fuerat, donec vi¬ xerat, qualiter titulus sanctitatis eius ediderat, quem presens narratio, utcumque potuerat, attestaverat. Nam sicut tunc, ita et nunc, sicut ipsi experti sumus, unde etiam, si facultas adesset, specialius aliquid diceremus. Ita tunc cecis visum reddi¬ derat, contractos restituerat, debilibus virtutem contulerat, demonia effugaverat, grassantes strages in populo Dei compescuerat, infirmos ac premortuos66, acsi a morte resuscitaret, recuperaverat, ydropicis desperato sanitatis reditu restituerat, arrepticios liberaverat, in cassum adhibitis fomentis medicinalibus subvenerat desperatis, prodigiosos reformaverat, febricitantes recreaverat, paraliticos cura¬ verat, cunctaque sanitatis signa atque prodigia exercuerat ad laudem et gloriam liberatoris omnium et plasmatoris cunctorum, qui vivit et regnat per omnia secula seculorum. Arnen. 62 Ps 75,3 63 Inde D 64 solempnia T2 65 extiterat in vita T2 66 infirmis ac premortuis D 199