monasteria praediis 7 non adhaerescentem modo nomini
suo dedecoris notam eluit, verum insignem ad posteros
redempti erroris famam consecutus est. Exlat ejus hoc
diploma:
Quoniam illas solummodo possessiones in aeternum
mansuras credo, quas pro dei quis amore feliciter
erogat; idcirco ego Adalbero d. g. Praepositus S. Paulini
Trev. dominus de Rultichio, de Serico, de Sarburg et
de Bemcastel certissima fide credens secundum scripturam,
sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna redimi posse
peccata, quia elc. et pro peccatis meis maximis, quibus
deum ultionum monasteria nimis graviter offendi, cortes
ipsorum destruando et depraedando bona ipsorum, aliquid
de meis proprietatibus offerre disponens, trado et tradidi
monasterio Prumiensi et fratribus villam meam Wiltingen
cum omnibus appendicibus suis excepta decima, quam
monasterio S. Mariae ad Martyr, legavi et lego. Item
villam meam Emmel cum suis omnibus appendicibus.
Ad hanc villam meam Ockfe S. Martino. Item trado,
lego et legavi villas meas Nenniche, Paltzele et Dilmere
et Helfeldt S. Euchario hoc duntaxat excepto, ut quaelibet
domus villarum dictarum uno die singulis annis unius
viri labore pro castro nostro Sarburg laborare tenebitur
et tenetur ad edictum illias, qui ipsum castrum tunc
temporis pro tempore, titulo possederit justo. Quibus
villas meas proprias adhuc addens Hempteren, Balderingen,
Lampaiden et quae eo referuntur omnia etc. etc. hoc
solum excepto, quod quaelibet domus villarum praedictarum
viduis exclusis dimidium maltrum avenae ad castrum