27
slrucla attulere demum sitim ac ultimam lassitudinem.
Balduinus vero, ubi tenui quoque auxilii spe praeferocem
hostem moras sentit inferre deditioni, cruce in
omnium oculis eminenti defixa tam vehementer demta
veniae spe exterruit, ut gratiam ejus et clementiam experiri
quam vim remissa pertinacia vellet. Ergo ubi
induciarum tempus exiit, salvis corporibus et quas
quisque effere potuit sarcinis liberos exire permisit,
arce in ecclesiae ditionem potestatemque redacta.
Hujus tam difficilis et diuturnae obsidionis labore
Bulduinus perfunctus Christi natalem ingenii cum laetitia
ibidem exegit, et quo diei istius celebritatem majoris
gaudii voluptate cumularet, apparatissima pompa
missarum ipse solemnia peregit, Honorifico deinde opulo
suis instructo Monclerii dominus comiter salutatus est.
Verum arcem postea, ne qua dissensionis materia resideret,
dirui ac subverti voluit, castro novo in d. Petri
fundo e regione educto, cui a praeterfluente Saravo
Sarensteinii cognomentum indidit. Narrant majores portam
hujus castri pro manubiis a Balduino in Trevir.
palatium exportatum, ubi 1526 memoriae causa adhuc
asservabatur. Caeterum quia Moncleriae gentis amplitudo
et factionis ejus secta late patuit, ea tandem sub Boemundo
archiepiscopo dissipata et ad pacis faciem revocata
est. (Brower.)
Castrum verum solo coaequavit et ex opposito in
S. Petri allodio fortius castrum aedificavit et Sarsteyn
appellavit. (Honth.)
Sclioir nach wenigen Jahren (1358) fand zwischen