Full text : Geschichtliche Beschreibung der Burgen an der Saar

26

ut  inseri  stipites  adigique  in  rupem  sicca  materia  posset.
His  operibus  celeriter  perfectis,  suffulta  rupes  pice  ac
sulphure  madentibus  lignis,  quae  ut  flammam  conceperunt,
  illico  subruta  turris  ac  muri  fundamenta  ingenti
mole  procubuerunt.  Aditu  in  arcis  vestibulum  per  muri
turrisque  ruinas  patefacto,  collapsae  munitionis  rudera
Balduinus  occupavit  atque  omnem  inde  obsessis  aquandi
facultatem  eripuit  fonte,  qui  unicus  et  ea  quidem  parte
manabat,  interrupto.  Quare  dum  sitis  intolerantia  de
exitu  fortunarum  suarum  hostis  deliberat.  Effluebat  fons
ad  imam  montis  radicem  in  fossam,  quam  geminae  rupes
  mediam  continebant,  quarum  altera  Balduini  praesidio
  fraenata  fontis  usum  adimebat;  quis  enim  ex  alta
rupe  in  imam  foveam  ex  adverso  praesertim  eam  in  rem
intentis  custodibus  impune  se  demitteret?  Obsessi  igitur
huc  demum  abeunt,  ut  vel  per  aversam  rupem  subterraneo
  meatu  ad  ipsam  fontis  scatebram  penetrent  vel
ferro  excisa  petra  aditum  ad  -cavernam  vel  os  salientis
virtute  patefaciant.  Quod  opus  incredibili  labore  cum
perfecissent  animadversum  a  Balduini  praefectis,  hostem
praerepto  consilio  usum  recuperasse  fontis  et  occulta
via  libere  jam  et  sine  metu  ad  cavernam  venire  aquatum.
  Reditum  igitur  ad  machinas  atque  diversa  belli
instrumenta,  quibus  prohibere  juvabat  aquationem  et
avertere  ab  occultis  itineribus  hostem,  pars  scalis  etiam
per  directa  et  minacia  saxa  in  adversam  rupem  enixi
ad  disturbanda  opera  hostis  et  fontis  aditum  penitus
obturandum,  atrox  cum  obsessis  iniere  certamen,  quo
superiores  Balduini  copiae  averso  fonte  et  caverna  ob-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.