25
exercitum comparat*, simul ac hiemis asperitas in
vernum se teporem induit, ad obsidendum Monclerium
proficiscitur. Mense Aprili igitur copiis in unum venire
jussis Maji mense arcem obsidione cingit. Inde
villam Hammanam navali adparalu facta impressione
occupat. Hic turrim insigni opere praesidioque communitam
in vicino locat, quam Grineci vocabulum ferre
voluit. Deinde bellicum arci Monclericae terrorem admovens
omni genere telorum oppugnare jussit. Verum,
qui insidebant impigre se terrasque ac propugnacula
defententibus, Treviri cum clade repulsi sunt. Hartardus
Schoneci dominus armorum praefectus in ea oppugnatione
saxorum impulsu collisus sagiltaque vulneratus
in brachio vix ob solis aestum thorace galeaque
strictus praelium sustinebat. Tandem dominus Baldewinus,
exercitu commisso, confluentiam properavit.
Hinc ad exercitum reversus variis operibus oppugnationi
Monclerii institit, callidis ad edomandos obsessorum
animos industriae commentis usus. Rupes erat
invia turri muroque ex parte circummunita, qua unus
militi ascensus ad expugnandam arcem aditusque patefiebat.
In hanc, ut eniti quidem res non magni certaminis
ingenti tamen discrimine loco praecipiti atque
abrupto ad altitudinem mnenium armatis erat penetrandum.
Quamobrem Balduinus cernens non facere vim
apertam, conductis mercede fabris alios sudes stipi—
tesque et arborem truncos pice malleolis aliisque flammarum
fomentis illitos adparare, alios rupem minuere
et qua irruptionem parabat, saxa malleis caedere jussit,