Full text: Zwischen Saar und Mosel

Remensem et in ipsum consencio ut eligatur in episcopum Metensis ecclesie et pastorem. 
Ego Nicolas de Briey, canonicus, subdyaconus ecclesie Metensis, nomino domnum Theobal- 
dum fratrem nobilis viri comitis Barrensis, licenciatum in legibus, subdyaconum, canonicum 
Remensem, et in ipsum consencio ut eligatur in episcopum Metensis ecclesie et pastorem. 
Ego Andreas dictus M . . . canonicus, subdyaconus ecclesie Metensis, nomino domnum 
Theobaldum fratrem nobilis viri comitis Barrensis, licenciatum in legibus, subdyaconum, 
canonicum Remensem, et in ipsum consencio ut eligatur in episcopum Metensem et in 
pastorem. Ego Philippus de Lucelbourch, canonicus Metensis, consencio in venerabilem 
patrem Ferricum, Dei gratia Aurelianensem episcopum, postulandum in episcopum et 
pastorem ecclesie Metensis et ipsum nomino. Ego magister Petrus de Vinea, canonicus 
Metensis, volo supersedere ad presens. Ego Johannes, prepositus ecclesie Montisfalconis, 
canonicus Metensis, subdyaconus, nomino domnum Theobaldum, fratrem nobilis viri et 
comitis Barrensis, licenciatum in legibus, subdyaconum, canonicum Remensem et in ipsum 
consencio ut eligatur in episcopum Metensis ecclesie et in pastorem. Acta sunt hec omnia 
anno, indictione, mense, die, loco et pontificatu predictis, presentibus ibidem dictis Ottino, 
magistro Dodone, clericis metensibus juratis, magistro Goberto presbítero, Humberto de 
Bellavalle dyacono, Poncio dicto le Gronnais et magistro Poncio provinciali, subdyaconis, 
Johanne decano, Jacobo cancellario, Ph. thesaurario, F. majore archidiácono19 et quamplu- 
ribus aliis supradictis canonicis Metensibus ac etiam aliis clericis, advocatis et notariis, 
testibus ad hoc vocatis et rogatis. 
(seing notarié) 
Et ego Guillelmus dictus de Bellomonte, clericus Metensis, apostólica ac imperiali publicus 
auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis una cum personis et testibus suprascrip- 
tis, presens interfui, ea omnia et singula manu mea propria scripsi et in publicam formam 
redegi meoque consueto signo nomine signavi rogatus. 
19 Ferri de Lichtenberg, prévôt de Strasbourg, grand archidiacre de Metz: B 256 fol. 238, Cart. év. p. 
262, 265. Les autres archidiacres sont Louis de Jeandelaincourt, archidiacre de Vic (cart. St-Avoid II 
p. 593, B 256 fol. 144 v°), Maître Aubri de Mirabel archidiacre de Marsal (B 256 fol. 144 v°) - et 
Jean archidiacre de Sarrebourg. 
83
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.