subscriptas quas iain per dei gratiam adepti estis et eas quas in posterum collatione
fidelium vel etiam emptione seu aliis quibuscumque iustis modis vos in episcopatu
Mettensi contigerit adipisci, ea qua fungimur auctoritate confirmamus possessiones,
patronatum videlicet ecclesie de Mart et curam ipsius pastoralem cum maiori parte
decimationum huius ville et etiam de Trunvile et de Pusivs, id quoque quod apud
Mart et in territorio de Terincort, Elizabeth, nobilis mulier, tam in decimis quam in
omni alio iure suo, solis hominibus exceptis, vobis in elemosinam contulit, censum
agrii de Mart et trutinam seu bannale pondus lane, tam in filo, quam in eo, quod
borra vulgariter appelatur. Et pondus canabi ac molendinum super longam aquam
constructum cum quatuor terre iomalibus iuxta ipsum molendinum existentibus. Ex
omnes vineas, quas habetis ultra saliam et in territorio de Montignei, easque quas in
banno de Arkencei supra Mosellam, in bamio sancti Iuliani, in banno sancti
Clementis et in banno sancti Amulphi possidetis, quicquid etiam habetis apud Lorei
iuxta Vingniules et sessam unam apud vicum, vobis olim a Theodorico concanonico
vestro collatam, cuius divini amoris intuitu, vobis eam innovavimus libertatem
quam suis temporibus felicis recordationis predecessor noster domnus Stephanus
[Mettensis] episcopus vestre concessit ecclesie grangiam de Povvillei cum
appenditiis suis et croadam retro sanctum Petrum ad Arenas positam cum quinque
solidis de manso uno vobis ibidem quolibet anno debitis, ac [te]rras [que] sunt citra
pontem Mangnei usque ad fossatum ultra sanctum Privatum et quindecim solidos
annuatim de triginta iomalibus terre, quorum tria sunt infra curiam alia circa ipsam
vobis a Liebuino debitos, apud quartale domum unam et in thalamis partem unius
dimidiam, iuxta curiam de Ranseires, supra domum unam, octo solidos censuales et
in vico, qui dicitur Aiest, domum unam vobis a Sibilia collatam, mansum quoque
unum in Cumina Harueni supra Saliam et domum unam iuxta novum pontem Salie
cum censu quem ibidem habetis, censumque trium solidorum supra vineam unam
apud Siei sitam, stalla etiam, que habetis in viceto et in thalamis cum quibusdam
censibus, qui vobis in sancti Theobaldi territoriis debentur. Huic itaque
confirmationi nostre nullus obviare vel eam immutare presumat, et si quis huius
forte presumptionis in gloriose dei genitricis et sancti Theobaldi gravamen et
iniuriam auctor extiterit usque ad satisfactionem debitam excommunicationi se
subiacere noverit.
Testes: Hugo primicerius, Theodericus decanus, Bertoldus precentor, Hugo circator,
Widericus subcustos, Richard[u]s sacerdos, Renardus, Bartholomeus, Rainerus
diaconi et canonici maioris ecclesie Mettensis, Petrus Gorziensis, Franco sancti
Vincendi, Burchardus sancti Amulphi, Warinus sancti Clementis et Richardus
sancri Symphoriani abbates, Ingo decanus, Hagueno cantor sancti Salvatoris et alii
quamplures. Datum Mett. per manum Willhelmi cancellarii nostri anno dominice
incarnationis M0C°CX0IX°, indicdone IIa, Epacta XXIIaa, concurrente IIIIa, Auro
numero IIP, pontificatus nostri anno XX°, amem
579