Full text : Studien zur Geschichte der Grafen von Dagsburg-Egisheim

civitatis  site  in  perpetuum.  Cum  sacra  testante  scriptura  dignus  sit  operarius  cibo
suo,  et  qui  altario  seruit  de  altario  vivere  debeat  dignum  est  i  ustum  et  rationabile  ut
hii  qui  in  ecclesiis  cotidie  serviunt  ab  eis  vite  necessaria  percipiant  quatinus
ecclesiasticis  officiis  sint  artius  et  crebrius  intenti  cum  per  hoc  de  vite  necessariis  in
hoc  sancto  securi  in  futuro  quoque  de  superna  poterunt  retributione  sperare.  Beatus
etenim  Thobyas,  qui  tante  fuit  perfectionis  sibi  quidem  victui  necessaria  tribui
postulavit.  Ecclesie  igitur  que  ex  rerum  penuria  suis  nequeunt  ministris  providere,
ne  divinum  obsequium  propter  hoc  in  eis  deficiat  ob  retributionem  mercedis  eteme,
a  Christi  suni  fidelibus  beneficiis  et  auxiliis  mutuis  sublevande.  Proinde  dilecti  in
Christo  filii,  qui  in  ecclesia  sancte  dei  genitricis  et  virginis  Marie  et  sancti
Theobaldi  prope  muros  Mettensis  civitatis  fundata,  divino  estis  obsequio  mancipati
cum  ad  militandum  deo  stipendia  modica  et  longe  minora  quam  expediat,  ibi  sint
assignata,  vobis  et  loco  vestro  nostram  in  aliquo  volentes  exhibere  devotionem
nostram  pa[t]erne  piis  postulationibus  vestris  inclinamus  assensum  et  tam
parrochialem  Sancte  Crucis  Mettensis  ecclesiam  quam  capellam  sancti  Ferrucii  ab
ipsa  pendentem  in  quibus  ius  fundationis  ex  nostra  donatione  post  factam  ipsius  a
dilecto  ac  fideli  nostro  Alberto  comite  de  Dasborch,  qui  ipsam  a  nobis  tenebat  in
feodo,  in  manus  nostras  dictante  sententia  resignationem  habetis,  vobis  vestrisque
successoribus  pro  nostra  nostrorumque  predecessorum  ac  successorum  salute  quiete
libere  et  iure  proprii  pastoris  integre,  tam  in  oblationibus  quam  decimis  et  aliis
pertinentiis  suis  auctoritate  pontificali  concedimus  et  damus  in  modum  subscriptum
omni  deinceps  tempore  possidendas.  Quotiens  enim  ecclesiam  Sancte  Crucis  aut
capellam  sancti  Ferrucii  vicario  vacare  contigerit  vobis  libere  licebit  in  qualibet
earum  unum  ex  concanonicis  vestris  aut  aliam  honestam  pers[on]am  pro  vestra
voluntate  vicarium  instituere.  Qui,  a  decano  vestro  primum  archidiácono,
postmodum  episcopo  presentatus,  partem  recipiet  sollicitudinis,  iura  proprii
pastoris,  nullatenus  sibi  vendicaturus.  Et  vobis  a  capitulo  vestro  commonitus  de
capitalibus  vestris  fidelitatem  facere  tenebitur.  Vicarius  autem  Sancte  Crucis
omnium  ab  ipsa  ecclesia  provenientium,  tam  in  decimis  quam  oblationibus  et
elemosinis  quibuscumque,  terciam  partem  integre  percipiet.  Est  etiam  vicario  sancti
Ferrucii  talis  deinceps  assignata  portio,  quod  ipse  visitationes,  confessiones,
baptisteria,  oblationes  panis  et  vini,  spisas  quoque  nuptiarum  solus  habebit,  in  aliis
omnibus,  tam  decimis  quam  oblationibus  et  elemosinis  quibuscumque  terciam
partem  habiturus.  Vos,  statutis  temporibus,  censum  predicte  Sancte  Crucis  ecclesie
et  sancti  Ferrucii  capelle  persolvetis,  vos  in  ipsis  custodes  seu  marticularios  pro
vestro  ponetis  et  deponetis  arbitrio.  Qui  vobis  iurata  fidelitate,  de  vasis  et
vestimentis  sacris  aliisque  omnibus  ad  suum  spectantibus  officium  respondere
tenebuntur.  Hec  igitur  sicut  a  nobis  per  consensum  et  consilium  dilecti  ac  fidelis
nostri  Gerardi,  Mettensis  ecclesie  maioris  archidiaconi,  eiusdem  quoque  ecclesie  ei
ipsius  personarum  canonice  et  rationabiliter  acta  sunt,  litterarum  [trjadita
monimentis  et  posterorum  cognitioni  transmissa  sygilla  nostri  impressione
corroborari  precepimus  ac  testium  subscriptione  contra  malignantium  versutias
communiri.  Nostra  quoque  statuentes  auctoritate,  quod  quisquis  huic  nostre
donationi  contraire,  vosque  super  hiis  iniusta  postmodum  inquietatione
presumpserit  vexare  donec  ad  emendationem  venerit  condigne  resipiscens,
anathematis  vinculo  permaneat  innodatus.  Ad  hec  vobis  et  successoribus  vestris

578
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.