In nomine sancte et individue trinitatis. H[ugo] dei gratia comes de Tagesburc
omnibus tam presentibus quam futuris in domino salutem. Scire volo omnes ad
quos littere iste pervenerint, quod predium aput Hermotesueim ecclesie beati
Gengulfi, ab antecessoribus meis collatum, Albertus de Girbaden primo deinde
filius suus Albertus postmodum Walricus et Conradus fratres eius licet in eo nichil
luris haberunt diu tamen presumptuose tenuerunt. Tandem abbatibus Petro quidem
de Bello Prato, Fulcone vero de Alta Silua mediantibus, pacem inter Walricum et
Conradum et prelibatam ecclesiam reformavimus in hunc modum, quod
Theodericus eiusdem ecclesie decanus ceteri que fratres ibidem deo famulantes
antedictum predium communicato consilio ob gratiam meam xx annis concesserunt
eis tenendum quibus conpletis prefata ecclesia ad suam libere redibit possessionem
ipsi vero eidem ecclesie unoquoque predictorum xx annorum infra quadragesimam
mittunt marcam argenti probati et puri quod si mittere aliquando neglexerint
ecclesia de Altorf solvet pro eis. Si autem et ipsa forte solvere dissimilaverit, me vel
successore meo, defensore et in omnibus adiutore fratres, qui tunc erunt in ecclesia
beati Gengulfi, predium subibunt. Hec autem conventio celebrata fuit anno ab
incarnatione domini m° c° lxxii°, indictione va, epacta xxiii3 concurrente vi°, que
conventio ut rata et inconcussa permaneat, presenti scripto sigilli nostn impressione
signato confirmare curavi. In id consentiens ut si forte super hec auxilium meum
eccl(esie) negarem severiore in me quam prius uteretur iusticia hoc etiam addiciens
ut prenominatis fratribus pretaxatum predium nullatenus alienare liceat venendo,
sive invadiando ad censum vel in feodum dando sed bona fide manuteneant, et
peracto predicto annorum spatio ecclesie cum integritate resignent.
Nr. 3
Graf Hugo VIII. von Dagsburg schenkt der Abtei Pairis mit Zustimmung seines
Sohnes Albert das Tal Altpairis und den Ort Remomont
1175
Original: Colmar, Archives départementales du Haut-Rhin, Fonds Pairis 11 H
1, № 3.
Pergament; Siegel fehlt.
In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Un[i]versis loci Parisiensis
fratribus, Hvgo comes de Tagesbvrch. Quç divine pietatis affectu sanctis locis
obsequia tribuuntur, summa debent stabilitate constitui, nec ulla debent in posterum
intentione revocari. Unde notum facimus tam posteris quam presentibus divini
timoris et amoris inspiratione commotum pro remedio anime mee, meorumque
parentum defunctorum assensu etiam filii mei Alberti predium vallis quç Uetvsta
Parisivs dicitur, necnon et loci qui Rumimunt vocatur, predictis fratribus eorumque
successoribus omni libertatis proprietate me donasse, ac presentis decreti sigillique
nostri impressione irrevocabiliter confirmasse. Quod si ego aut mei heredes vel
quevis ecclesiastica secularisve persona contra hanc nostre donationis et decreti
paginam aliquam molestiam inferre temptaverit, nota prevaricationis inpresenti se
monstrabit, et divine animadversionis districtione, in futuro se dampnabit.
Sciendum preterea quod quisquis ministerialium nostrorum prefato loco de rebus
572