crimis Christus frequenter compassus ad multarum animarum eum dilatavit pro¬
fectum, ut expenderet in lucrum duo talenta, opus et intellectum, et acquireret sibi
Domini sui euge secundum evangelium et intraret in gaudium sempiternum.48
100 Beati, inquit, mites: quoniam ipsi possidebunt terram.49 Non enim-50 erat ille po¬
tens in iniquitate, quem David reprehendit, usquequo hominem Deum adiutorem
sprevisse et in iniquitate sua pre multis divitiis prevaluisse asserit51 52, dicens se non
esse sicut qui dilexisset malitiam super benignitatem,51 sed ego, mquit, sicut oliva
fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in eternum et in seculum se-
105 culi.53 Et alibi exortos esse peccatores, ut fenum54 exaltabitur, inquit, sicut uni¬
cornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi.55 Cumque esset honore
actuque serenus utilitati tam sue quam cunctorum prospiciens, humilis mansit et56
quietus, mansuetus et reverendus observans dominici iura mandati: Discite a me,
quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris,57 vicia
110 triumphans, virtutes examinans, pro civium salute dimicans, prudens eloquio,
fortis in adversis, dispensans munia servis, iustus in iudicio, discretus in omni vir¬
tutum experimento. Sollicitus ergo ad omnia nil concupivit terrenum, cognoscens
in fide, spe et karitate celestem esse thesaurum, cuius nocte dieque totis viribus an¬
helabat lucrum. Totus igitur conversatus in celestibus, divino rebus in omnibus
115 obsecundatus est imperio, preclarus in miraculis, vacare non desinens virtutum
almis meritis. Quem potestas adversa explorans obtrectare non desiit, sed oppu¬
gnare58 non potuit, qui, dum impugnare non desiit, per potentiam sancte crucis
antiqua depredationis vasa perdidit. Erat enim triumphator in gentibus antiqui
hostis deceptis erroribus et propagator divinorum preceptorum industris, fervens
120 zelo iusticie et dilectionis. Quem omnipotens Deus in sua serie ad eternam vitam
vocavit et in parte sortis sanctorum in lumine constituit. Quoniam59 autem quic-
quid preciosum erat, elegit ipsum ut os suum dilexit, quem nomine eterno heredi-
tavit, quia trinitatis gratiam, que est turris fortitudinis a facie inimici,60 custodivit
et effectus est catholicus in orthodoxa fide, persequens fidei inimicos canonico
125 dogmate. Talibus magnopere exemplis studuit regulam ponere, auctoritate profi¬
cere, sententiam rerum gerere, donec, ut dignum erat, merito optinente an nisu ac
miseratione superna effectus est lux in Domino, participatione lucis eterne trans-
sumptus in ipsam et assumptus in patria ad splendorem perhennis glorie, consors
iam61 in omni plenitudine liberioris gratie. Quem sancta trinitas ascivit cum an-
48 Mt 25,22-23
49 Mt 5,4
50 fehlt D
51 asseri D
52 Ps 51,5
53 Ps 51,10
54 vgl. Ps 91,8
55 Ps 91,11
56 fehlt D
57 Mt 11,29
58 obpugnareTl
59 Quantum D
Ps 60,4
61 tam D
198