IV. CONCETTO DELLA GRAZIA E DELLA PROVVIDENZA 15 I
luerit eligat? Et tamen utrumque verum est, sed intel¬
lectu hoc penetrare pauci valent. Si ergo fieri potest, ut quos
in libero dimisit arbitrio attrahat tamen ad Filium Pater, sic
fieri potest, ut ea quae legum coercitionibus admonentur, non
auferant liberum arbitrium ». Haec S. Augustinus scribit ad
Donatistarum querelas retundendas, qui cum propositis suppliciis
ab haeresi sua deterrebantur, de Catholicis graviter expostulabant
in haec verba: « Cur vos non liberum arbitrium unicuique sequi
permittitis, cum ipse tamen Dominus Deus liberum arbitrium
dederit hominibus ? ». Respondet S. Augustinus liberum arbi¬
trium legum coercitionibus non eripi, quemadmodum divina per
gratiam tractione non violatur. Unde concludit: «Nemo ergo
vobis aufert liberum arbitrium, sed vos diligenter attendite quid
potius eligatis: utrum correcti vivere in pace, an in malitia per¬
severantes falsi martirii nomine vera supplicia sustinere ». Qua ex
disputatione certissime conficitur quod pugnamus. Primo, quia
clarissime et expressis verbis de gratia medicinali S. Augustinus
affirmat, quod gratiae nullam agendi necessitatem inferentis
argumentum esse Jansenius profitetur: nempe Deum per
gratiam homines trahere: et tamen in libero
dimittere arbitrio, ut quis quod voluerit
eligat. Secundo, quia inepta esset illa comparatio, et contra
S. Augustini mentem, si divina ratio sequendi necessitatem im¬
poneret; nam ex illa Petilianus continuo colligeret, quod unum
contendebat: nimirum intentata a legibus supplicio necessitatem
parendi imponere, adeoque libertatem illam, quae necessitati est
inimica, hominibus adimere.
Il Vico riferisce ed accetta, come abbiamo visto 1, nel
De antiquissima questa soluzione agostiniana del pro¬
blema che nasce dal versetto del Vangelo di Giovanni
(VI, 44) ; « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit
me, traxerit eum ». Il Vico condensa la soluzione nel motto :
« Non solum volentem, sed et lubentem trahit, et voluptate
trahit))1’, e nel De constantia iurisprudentis (1721) dirà;
« Ex divini sacrificii meritis divina gratia ita trahit
1 Pagg. 59-60.
1 De an., in Opere, I, 174.