VI. IL FIGLIO DI G. B. VICO
22Q
ingentique beneficio, ad supremos aulae proceres habenda,
cogitent. Nihil profecto aequius ; nihil universae scholae
honorificentius fortasse et fructuosius fuerit » *.
Tra le carte di Gennaro si trova anche l’orazione che
egli lesse nell’occasione dell’apertura degli studi, il primo
anno che ebbe da titolare la cattedra che era stata del
padre. Trattò questo tema: Sola efficax voluntas littera¬
rum studiosam iuventutem perquam doctissimam efficere
potest. Giova qui riferirne l’esordio:
Cum ego die multumque mecum animo volutassem quam
difficile sit ex hoc loco ad dicendum amplissimo verba facere,
in quem nihil nisi ingenio elaboratum et industria perfectum
et perpolitum ad ferri oportere comperio; dicendum est enim in
hoc tam frequenti consessu tot doctissimis Antecessoribus, am¬
plissimis patribus, lectissimisque Auditoribus referto et constipato,
magis magisque huius diei subeundum periculum animus de¬
spondebat, cum me et dicendi rudem et rerum omnium impe¬
ritum ac pene hospitem, et meas infirmas vires huic tanto oneri,
quod suscipiendum aggredior, omnino impares reputarem; nam
cum id diu usquequaque versassem, humeros meos prorsus per¬
ferre non posse intelligebam : ad haec et summus timor, pudorque
meus et vestra dignitas me quoque ab incoepto deterrebat. His
tot tantisque difficultatibus jactato, quae me ab hoc optatissimo
laudis aditu prohibebant, occurrebat pietatis erga optime de me
meritum patrem officium; quum eum conspicerem senio malisque
pene absumptum, curis confectum, et adversa fortuna usque
vexatum et nunc quam maxime saeviente, corpus vix ac ne vix
quidem trahere, aequum esse duxi me labentem iam aetatem ejus
aliqua ex parte substentare; atque ita quodammodo in animum
induxi meum ejus vices, quamquam deterrima comparatione,
explere; etenim erga patrem officium praetendendo, me facile
temeritatis vitium effugere posse, eaque pietatis professione, si
non aliqua laude, at certe excusatione dignum fore arbitratus sum.
Cum tandem aliquando me recreavit refecitque Munificentissimi
et Sapientissimi Regis nostri consilium, quo me in ordinarium
1 Lett. pubbl. da B. Croce, nella Bibi., p. 109; e poi in Opere,
V, 256-7.