II. LA PRIMA FASE DELLA FILOSOFIA VICHIANA
63
Iamblicus confirmavit, quod quemadmodum temporalia con-
tingentiaque per temporalem contingentemque cognitionem attin¬
gimus, ita oportet necessaria et aeterna per essentialem et per¬
petuam attingere notionem, quae non aliter inquisitionem
nostram antecedit, quam status motum. Temporalis vero cognitio
ita inquisitionem sequitur, ut contingens effectus motum sequitur
ac tempus. Putant autem divinum ipsum mentis actum, qui
quodam intuitu et quasi tactu divinorum fit, propter actiones
inferiores non intermitti quidem in seipso, quamvis quod animad¬
versionem pertinet, in viribus inferioribus intermittatur, atque
actus intellectus rationalis, vel rationis intellectualis, qui di¬
scursione fiunt, propter operationes inferiores soleant intermitti,
atque e converso.
Verum cur non animadvertimus tam mirabile nostrae illius
divinae mentis spectaculum ? Forsitan quia propter continuam
spectandi consuetudinem admirari et animadvertere desuevimus.
Aut quia mediae vires animae, videlicet ratio et phantasia,
cum sint ut plurimum ad negotia vitae procliviores, mentis
illius opera non clare persentiunt, sicut quando oculus praesens
aliquid aspicit, phantasia tamen, in aliis occupata, quod oculus
videat non agnoscit. Sed, quando mediae vires agunt ocium,
defluunt in eas intellectualis speculationis illius scintillae velut
in speculum. Unde et vera ratiocinatio nascitur ex intelligentia
vera, et humana intelligentia ex divina. Neque mirum est aliquid
in mente illa fieri quod nequaquam persentiamus. Nihil enim
animadvertimus nisi quod in medias transit vires. Ideo licet saepe
vis concupiscendi esuriat atque sitiat, non prius tamen hoc
animadvertimus quam in phantasiam transeat talis passionis
intentio. Nonne nutriendi virtus assidue agit ? Assiduam tamen
actionem eius haudquaquam perpendimus, itaque neque perpe¬
tuam mentis intelligentiam. Neque ex hoc est intelligentia illa
debilior, quod intelligere nequaquam nos agnoscamus; imo est
potius vehementior. Saepe enim dum canimus aut currimus,
canere nos aut currere nequaquam excogitamus, atque ex hoc
attentius operamur. Animadversio enim actionis intentionem
distrahit animae, ac minuit actionem. Tyrones in qualibet arte
opera eius artis sine attentione non agunt, veterani autem, etiam
nem divinorum, non per syllogismum, qui est quasi sagitta qua sco¬
pum attingimus a longe absque gustu, neque modo per authoritatem,
quod est tangere quasi per manum alienam, sed per tactum
intrinsecum in magna suavitate ».