Full text: Studien zur Geschichte der Grafen von Dagsburg-Egisheim

Bertrannus dei gratia Mettensis episcopus universis christi fidelibus ad quos littere 
iste pervenerint salutem in domino. Quod in tempore fit, tempora defluente, sepius 
evanescit, et idea, facta quorum diu debet haberi memoria, humana sollertia scribere 
dignum ducit, ne tractu temporis oblivio forte subrepat, qua ulla suboriri valeat 
occasio malignandi. Hac itaque consideratione ad presentium futurorumque 
noticiam hoc scripto duximus transmittendum quod nos ius patronatus parrochialis 
ecclesie Sancte Crucis Mettensis et capelle sancti Ferrucii ab ipsa pendentis, cum 
illud dilectus ac fidelis noster Albertus comes de Dasborch, qui ipsum a nobis 
habebat in feodo, in manus nostras per sententiam nobilium resignasset, ecclesie 
beate dei genitricis Marie et sancti Theobaldi extra muros civitatis Mettensis in 
perpetuum dedimus et contulimus ac deinceps in libera et quieta possessione 
tenendum censui mus. In omnes quidem qui a modo super hoc memoratam sancte 
Marie et sancti Theobaldi ecclesiam inquietare presumerent, accensis candelis 
excommunicationis sententiam publice protulimus. Ut autem hoc donum ecclesie 
huic ad ipsam in sua novella plantatione sublevandam primicerii, decani, cancellarii 
aliarumque Mettensis ecclesie personarum et baronum qui aderant provida 
deliberatione collatum finna gaudeat in eum stabilitate, hanc ipsi cartam, tam 
testium subscriptione quam sygilli nostri impressione munitam concessimus sibi 
contra malignantium versutias in veritas testimonium reservandam. Testes: maioris 
ecclesie, Hugo primicerius, Gerardus decanus, Elfo canonicus, Hernicus abbas de 
Alte Si lue, Symon, beate Marie et sancti Theobaldi canonicus, Stephanus de 
Maleroit, Uirdunensis ecclesie canonicus, Iohannes, sacerdos de Marsal, Iohannes 
de Hampont capellanus, Marbodus de Mabere, Symon aduocatus, Bertrannus de 
Marsal, Sifridus et Ieremyas de Nouo Castro, Bertrannus de Taisei, Wiricus de 
Sanei, Gerardus de Desmis, Radulphus dapifer, Symon pincerna, Hugo de La Male 
milites, Nicholaus de Porta Salie, Peregrinus, Rodulphus Molle, Iacuminus de 
Chapeleirrue cives Mettensis, et alii quamplures. Datum Mettis per manum 
Willermi, cancellarii nostri, anno dominice incarnationis M0C°XCoVII°, indictione 
XVa, epacta nulla, concurrente 11°, pontificatus nostri anno XVIII°, amen. 
Nr. 9 
Bischof Bertram von Metz bestätigt dem Stift St. Theobald in Metz unter anderem 
die Übertragung der Kirche Heiligkreuz und der dazugehörigen Kapelle St. 
Ferrucius durch Graf Albert II. von Dagsburg. 
1199 
Originali Pergament) lH Metz, Archives du département de la Moselle, G 1806, 
n° 1 (hiernach der Abdruck). 
Weiteres Original in Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65, 
einmontiert in das Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault de Metz, №12. 
Abschrift aus dem 13. Jhdt. im Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault, № 
5, fol. lr°. Abschrift bei M. FOURNIER, Cartulaire de l'église collegiale Saint- 
Thiebaut de Metz, mosch. Manuskript 1958, S. 19 ff. 
In nomine sancte et individue trinitatis. Bertranuus dei gratia Mettensis episcopus, 
ecclesie sancte dei genitncis Marie et sancti 1 heobaldi Mettensis prope muros 
577
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.