Full text: Studien zur Geschichte der Grafen von Dagsburg-Egisheim

Albertus de Daborc, comes Mettensis, universis ad quoruin noticiain presens pagina 
pervenerit salutem in christo. Quoniam res dignas memoria, ne oblivione 
subterfugiant, scriptis auctenticis obligare humana consuevit industria, nos aliorum 
consuetudinibus approbandis inherentes, presentium et futurum noticie 
transmittimus quod, cum ius patronatus ecclesie Sancte Crucis parrochie Mettensis 
et capelle sancti Ferrucii ab ea pendentis ad nos iure hereditario spectaret, nos 
eodem patronatu in manu domini nostri Bertranni, Mettensis episcopi, a quo 
tenebamus hoc feodum, per sententiam nobilium, salvis aliis nostris feodis, 
sollempniter resignato, presente sciente et consentiente homine nostro Widerico de 
Rinport qui se aliquid iuris in eodem patronatu asserebat habere, cuius quidem iuris 
quod queritabat facta resignatione per sententiam in manu nostra, eundem 
patronatum pro nostra nostrorum que predecessonim salute, per manum iam dicti 
episcopi, ecclesie beate dei gentiricis Marie et sancti Theobaldi extra muros 
Mettensis civitatis site, in perpetuum contulimus. Statuentes quod in anniversario 
nostro annuatim, de obventionibus iam dicte ecclesie et capelle, prescripti loci 
fratres et canonici integrum servitium percipiant. Ut autem hoc donum sepe dicte 
ecclesie in sua novella plantatione provida et rationabili, tam domini nostri 
Bertranni, Mettensis episcopi, quam personarum Mettensis ecclesie videlicet 
primicerii, decani, cancellarii et aliorum, qui presentes aderant nec non et baronum 
nostrorum deliberatione collatum, firma et perpetua gaudeat stabilitate, presentem 
cartulam nostri inpressione sigilli munitam in subsidium veritas predicte canonice 
contradidimus. Huius rei testes sunt: Maioris ecclesie Hugo primicerius, Gerardus 
decanus, Willelmus cancellarius, Hernicus abbas de Halte Silve, Elfridus canonicus, 
Symon, beate Marie et sancti Theobaldi canonicus, Iohannes, sacerdos de Marsal, 
Iohannes de Hanpont capellanus, Stephanus de Maleroit, Uirdunensis canonicus, 
Stephanus notarius; de militibus: Marbodus de Mabere, Bertrannus de Marsal, 
Symon advocatus, Hugo de Lamale, Widericus de Rinport, Rodulphus dapifer, 
Symon pincerna, de Nouo Castro Syfridus et Iheremias frater eius, Bertrannus de 
Thasei, Gerardus de Demes; de civibus: Nicholaus de Porta Salie, Rodulphus 
Molle, Peregrinus, Iacobus de Chapelei rue. Acta sunt hec anno dominice 
incarnationis M0C°XCoVir, indictione XVa, epacta nulla, concurrente IIo. 
Nr. 8 
Bischof Bertram von Metz bestätigt dem Stift St. Theobald in Metz die 
Übertragung der Kirche Heiligkreuz und der dazugehörigen Kapelle St. 
Ferrucius durch Graf Albert II. von Dagsburg. 
1197 
Original: Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65, einmontiert in 
das Cartulaire de l'église collegiale St. Thibault de Metz, №11. 
Pergament. 
Abschrift aus dem 13. Jhdt. im Cartulaire de de l'église collegiale St. Thibault, 
№28, fol. XlHlr° (Metz, Archives du département de la Moselle, 2 G 65). 
Abschrift bei M. FOURNIER, Cartulaire de l'église collegiale Saint-Thiebaut de 
Metz, masch. Manuskript 1958, S. 48 f. 
576
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.