Full text: Die monastische Schriftkultur der Saargegend im Mittelalter

130 
135 
140 
145 
150 
gelis, associavit cum omnibus sanctis, exercitus christianus condignis exsequiis se- 
pulture tradidit. Qui filios suos, quos a capitalibus plagis excellenter custodivit, 
dignis conversationibus instruxit, summa industria enutrivit, velut genitor karis- 
simus merentes reliquit, suis commanipularibus coniunctus, positus est ad patres 
suos. Hic tumulatus terris, celestibus indiciis patuit et titulum sanctitatis meruit. 
Depositio autem eius facta est pridie Nonas Ianuarii. Qui depositus in pace, re¬ 
quiescit in sinu Abrahe. In pace, inquit, factus est locus eius et in Syon habitatio 
eius.61 
Unde,62 63 o fratres karissimi, fide ac devotione instantissima eius sollempnia64 co¬ 
lentes atque beneficia poscentes mire virtutis esse credite, quod talis ac tantus in 
vita extiterat65, qui post vitam non pauca eterne salutis indicia dederat divinisque 
operibus per signa et prodigia manifestaverat, qualis quantusve fuerat, donec vi¬ 
xerat, qualiter titulus sanctitatis eius ediderat, quem presens narratio, utcumque 
potuerat, attestaverat. Nam sicut tunc, ita et nunc, sicut ipsi experti sumus, unde 
etiam, si facultas adesset, specialius aliquid diceremus. Ita tunc cecis visum reddi¬ 
derat, contractos restituerat, debilibus virtutem contulerat, demonia effugaverat, 
grassantes strages in populo Dei compescuerat, infirmos ac premortuos66, acsi a 
morte resuscitaret, recuperaverat, ydropicis desperato sanitatis reditu restituerat, 
arrepticios liberaverat, in cassum adhibitis fomentis medicinalibus subvenerat 
desperatis, prodigiosos reformaverat, febricitantes recreaverat, paraliticos cura¬ 
verat, cunctaque sanitatis signa atque prodigia exercuerat ad laudem et gloriam 
liberatoris omnium et plasmatoris cunctorum, qui vivit et regnat per omnia secula 
seculorum. Arnen. 
62 Ps 75,3 
63 Inde D 
64 solempnia T2 
65 extiterat in vita T2 
66 infirmis ac premortuis D 
199
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.