Full text: Die monastische Schriftkultur der Saargegend im Mittelalter (20)

locum, quo erat ipse venturus.11 In hoc precipue caritatis commendatur insigne, 
quod bini diriguntur evangelizare. Decebat enim ut qui summa debuerant nun¬ 
tiare, summe quoque virtutis indicia viderentur baiulare12 13. Sicut eis alibi Dominus 
ipse ait: In hoc cognoscent omnes, quia mihi estis discipuli, si dilectionem habu- 
80 eritis ad invicem.1* Cuius executio mandati non poterat evidens fieri, si non vel15 
duo comites in evangelizandi officio fierent16, qui vicissim sibi caritatis opera sol¬ 
verent, quia nemo per sui solius provisionem videri potest habere dilectionem. 
Sicut igitur hii, qui visibilia construunt prelia, cuiuslibet signi se notant indicio, 
quatinus inter hostes et socios aperta noscatur discretio, sic Dominus et salvator 
85 noster prelii sui duces et milites instituit, agnoscibiles esse per humilitatis et dilec¬ 
tionis documentum, cum partes adverse perferant elationis et invidie signaculum. 
Quapropter admodum gaudeamus, omnes urbis Treverice cives, quia nos speciali 
donativo dignos constituit, qui non binos nobis, sed ternos doctores destinavit! 
90 Exultemus valde, quia deifice trinitatis agnitionem, quam suscepturi fuimus, in 
ipsis predicatoribus assignatam videre meruimus. Exultemus itaque totique pe¬ 
nitus in hylaritate commoveamur, quia summe gratie prerogativa nobis directa est 
per Eucharium, vigor perfecte valitudinis indultus per Valerium, materne pietatis 
ubertas infusa per Maternum. Auctor ergo sempiterne salutis ideo nobis tot ar- 
95 chiatros misit, ut in omni pietatis opere cooperatores habere delectemur. Ubi 
nempe diverse mentes hominum consentiunt in unum pietatis studium, ibi gratis¬ 
simum sibi caritas inveniet domicilium, ibi Christus ipse proprium locabit habita¬ 
culum. Quod autem dicitur, misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et 
locum, quo erat ipse venturus,17 18 maximi nobis gaudii generat incitamentum, dum 
100 non dubitare possumus huc Christum venisse, quo constat precones eius pre- 
missos fuisse. Ante faciem quippe Domini doctores sancti mittuntur, ubicumque 
ipse venturus est, quia dum incredulorum pectora tenebris ignorantie peccato¬ 
rumque caligine fusca per veritatis lumen purgant, Domino, qui summa lux est et 
in quo tenebre non sunt ulle,n mansionem, quo veniat, preparant. 
105 
Unde, fratres, summo nisu curandum est, ut Christum, quem per recte credulitatis 
lucem nos habere gaudemus, pravitatis actibus a nobis repellere formidemus. Re¬ 
spondeamus eius gratie, ut qui per miserationem suam ad nos venire disposuit, nil 
in nostra conversatione videat, quod oculos bonitatis eius offendere queat vel a 
110 nobis eum recedere cogat. Recolamus iugiter, quod missis verbi suipreconibus ait: 
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis 
quidem multa, operarii autem pauci.19 Si doctores Dominus pro nobis rogare pre- 
12 Lc 10,1 
13 fehlt T 
14 jo 13,35 
15 fehlt T 
16 fuerint T 
17 Lc 10,1 
18 1 Jo 1,5 
19 Lc 10,2; Mt 9,37-38, jeweils in umgekehrter Sätzefolge 
176
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.