30
STUDI VICHI ANI
e della divina, e attingere il primo bisogno dell’imma¬
nenza del divino nella natura e nella storia. Una pagina
della Theologia Platonica (IV, I) del Ficino dovette fer¬
mare certamente la sua attenzione, poiché un’eco ne ri¬
suona, molti anni dopo, nelle teorie fondamentali del De
antiquissima e della stessa Scienza Nuova; e merita esser
riletta.
Proinde si ars humana nihil est aliud quam naturae imitatio
quaedam, atque haec ars per certas operum rationes fabricat
opera, similiter efficit ipsa natura, et tanto vivaciore sapien-
tioreque arte, quanto efhcit efficacius et efficit pulchriora. Ac
si ars vivas rationes habet, quae opera facit non viventia, neque
principales formas inducit, neque integras, quanto magis pu¬
tandum est vivas naturae rationes inesse, quae viventia generat,
formasque principales producit et integras ! Quid est ars humana?
Natura quaedam materiam tractans exstrinsecus [cfr. il vasellaio
del Vico]. Quid natura ? Ars intrinsecus materiam temperans, ac
si faber lignarius esset in ligno. Quod si ars humana, quamvis
sit extra materiam, tamen usque adeo congruit et propinquat
operi faciundo, ut certa opera certis consummet ideis, quanto
magis ars id naturalis implebit, quae non ita materiae superficiem
per manus aliave instrumenta exteriora tangit, ut geometrae
anima pulverem, quando figuras describit in terra, sed perinde
ut geometrica mens materiam intrinsecus phantasticam fa¬
bricat. Sicut enim geometrae mens, dum figurarum rationes
secum ipsa volutat, format imaginibus figurarum intrinsecus phan¬
tasiam, perque hanc spiritum quoque phantasticum absque labore
aliquo vel consilio, ita in naturali arte divina quaedam sapientia
per rationes intellectuales vim ipsam vivificam et motricem ipsi
coniunctam naturalibus seminibus imbuit, perque hanc mate¬
riam quoque facillime format intrinsecus. Quid artificium ? mens
artificis in materia separata. Quid naturae opus ? naturae mens
in coniuncta materia. Tanto igitur huius operis ordo similior
est ordini qui in arte est naturali, quam ordo artificii hominis
arti; quanto et materia propinquior est naturae quam homini,
et natura magis quam homo materiae dominatur. Ergo dubitabis
certorum operum certas in natura ponere rationes ? Imo vero
sicut ars humana quia superficiem tangit materiae, et per contin¬
gentes fabricat rationes, formas similiter solum efficit contingentes,